- SACRAMENTUM
- I.SACRAMENTUMLatinis pecuniam quoque notat seu pignus a litigantibus, apud Pontifices, in sacro loco depositam, quô multabatur is, qui causâ cadebat. Similiter apud Athenienses Sacramentum deponebat, initiô litis, tum Actor, tum Reus; quorum is, qui iudiciô vicerat, suum sacramentum auferebat: victi vero sacramentum, et illud quoque, quod victor abstulerat, sed victus reponebat, ad aerarium redibant; ut ex his Aristophanis versibus in Vespis constat,Κᾄξω τούτου τὰ τέλη χωρὶς, καὶ τὰς πολλὰς ἑκατοςτὰς,Πρυτανεῖα, μέταλλ᾿ ἀγορὰς, λιμένας, μιςθοὺς καὶ δημιόπρατα.Τούτων πλήρωμα τάλαντ᾿ ἐγγὺς διχίλια λέγεται ἡμῖν.Α᾿πὸ τούτων νῦν μιςθὸν κατάθες τοῖςι δικαςταῖς τȏυ ενιαυτοῦ.Ad Aerarium nempe redibat Sacramentum, quod Πρυτανεῖα vocârunt, atque merces Iudicibus dabatur, ut habet Pollux l. 8. c. 6. Varie autem Verteres, hoc Sacramentum definiunt; nam alii existimant esse decimam multae; alii vero putant definiri drachmis tribus, ubi controvertitur et agitur de centum drachmis; aut pluribus ad mille usque; et triginta drachmis, si de mille drachmis, aut pluribus ad decem milia usque agatur. Vide Eundem ibid. At Παρακαταβολὴ dicebatur Sacramentum, quod deponebant vel litigantes cum Fisco sive Aerario publico, de bonis publicatis, aut aliis huiusmodi, vel litigantes alii cum aliis de hereditatibus, quae petuntur, aut Virginibus dotalibus. Et tum, cum litigabatur cum Fisco, in Sacramentum deponebatur quinta pars aestimationis illius rei, de qua litigabatur; in litibus vero, quibus hereditates petebantur, aut virgines dotales, sacramentum erat decima pars eorum, quae iudicio petebantur, bonorum. Erat praeterea ἐπωβελία, quâ Actor mulctabatur, nisi iudiciô vicisset et reo cedebat, idque in pecuniariis causis, eratque sexta pars pecuniae illius, de qua lis erat et controvertebatur etc. Vide Harpocrationem in vocibus Προκαταβολὴ et Ε᾿πωβελία, plura vero hanc in rem, apud Sam. Petitum Comment. in LL. Atticas, l. 5. tit. 2. uti de phrasibus, Sacramento provocare, rogare, quaerere, stipulari; item contendere et restipulari, apud Romanos usitatis, infra ubi de Sponsionis in Foro faciendae ratione: ut et de simili Graecorum more antiquissimo, apud Desid. Heraldum Animadversion. Arnobian. l. 4. Aliam iterum vocis notionem infra habes, ubi de Triumviris capitalibus.II.SACRAMENTUMunum ex tribus Militiae generibus fuit apud Romanos, de quibus ita Servius ad Aen. l. 8. v. 1. Tria fuere Militiae genera, Sacramentum, Coniuratio et Evocatio. Sacramentum corum, qui singuli iurabant, pro Rep. se esse facturos, nec discedebant, nisi confectis stipendiis etc. Eratque hoc solum legitimum militiae genus, quôqui militaturi erant ab ipsis Ducibus delectu habitô conscribebantur, quod quô modô factum fuerit, tradit Polybius l. 6. Ubi quod de Sacr amento militari dicit, quale id fuerit, nemo exponit, nisi quod sancte atque religiose id a Militibus observatum, eoque illos iussos fuisse Ducem sequi, quocumque duceret, scribant Auctores. Sic enim Dionys Halicarn. l. 11. ubi de secessione plebis in montem Aventinum, Hortantibus, inquit, multis sacra movere signa, neque tutum neque sanctum esse existimantibus omnibus Ducem relinquere, ob Sacramentum militare, quod maxime omnium servant Romani. Fubet enim militantes sequi Ducem, quocumque ducat: Lexque Ducibus potestatem dedit occidendi non parentes relinquentesque signa, indemnatos et indictâ causâ. Et primum quidem, milites Sacramentô tantum a Tribunis rogabantur, non iureiurandô ad militiam adigebantur: ipsi autem inter se coniurabant, se fugae atque formidinis causâ non abituros, neque ex ordine recessuros. Postea vero, L. Aemilio Paulô II. Terentio Varrone Consulib. annô Urb. Cond. 538. iureiurando milites fieri coepêre, Liv. l. 22. c. 38. Milites tunc, quod numquam antea factum erat, iureiurando a Tribunis militum adacti, iussu Consulum conventuros neque iniussu abituros. Nam ad eam diem nihil praeter Sacr amentum erat: et ubi ad Decuriatum aut Centuriatum convenissent, suâ voluntate, ipsi inter se Equites Decuriati, pedites Centuriati coniurabant, sese fugae ac formidinis ergô non abituros, neque ex ordine recessuros, nisi teli sumendi aut petendi aut hostis feriendi aut Civis servandi causâ. Id ex voluntario inter ipsos foedere, a Tribunis, ad legitimam iuris iurandi actionem translatum. Quod iusiurandum prolixe exsequitur A. Gellius l. 16. c. 4. Quantam vero vim habuerit militare Sacramentum, et ut sine illo pugnare cum hoste more Maiorum non licuerit, ostendit pluribus Cic. in de Offic. l. 1. c. 11. Ubirecitat, inter alia, exemplum filii Catonis, qui in Exercitu P. Aemilii tyro militabat. Cum enim huic videretur unam dimittere Legionem, et Catonis quoque filium sic dimitteret, ille autem amore pugnandi in Exercitu remansisset,Cato ad P. Aemilium scripsit, ut, si illum pateretur in Exercitu remanere, secundo eum obligaret militiae Sacramento. Cuius rei et Plut. meminit in quaest. Rom qu. 39. ubi quaerit: Quâ causa fiat, quod qui Sacramentô militari non tencrentur: etiamsi alias in casiris exercituque versarentur, non tamen haberent ius interficiendi aut vulnerandi hostis? Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 3. cum paralipom. Thom. Dempsteri. Horatius l. 2. Od. 17. v. 9.------ ------ Non ego persidumDixi Sacramentum: ihimus.Servius tamen formulam Sacramenti antiquitus usitatam, proponere videtur ad Aen. l. 2. v. 157. cum inter alia ait, miles exiens ad bellum iurabat, se nihil contra Remp. facturum. Er paulo post, Post electionem in Remp. iurant: et ad l. 7. v. 614. l. 8. v. 1. singuli iurabant, se pro Rep. esse facturos. Simile quid suggerit Tertullian. de cor. Mil. c. 11. Credimusne humanum Sacramentum divino superinduci licere, et in alium Dominum respondere post Christum et eierare Patrem ac Matrem et omnem proximum, quos et lex honorari et post Deum diligi praecipit etc. Claudian. item in Ruffinum l. 2. v. 274.Tu licet occiduo maneas sub cardine Solis,Tu mihi Dux semper Stilicho, nostramque vel absensExperiêre fidem.Aliam non obscure elicias ex Cicerone Philipp. 13. At militibus inclusis opem ferre, nihil moror illos salvos, et ire quo iubetis. Quibus omnibus antiquior illa apud Livium, Dec. 1. l. 2. Centurio erat M. Flacco, eius inter primores pugnae flagitator, victor, inquit, M. Fabi, revertar ex acie, si fallo Fovem Patrem Gradivumque Martem, aliosque iratos invoco Deos. Idem dein omnis exercitus in se quisque iurat, vide eundem Dec. cit. l. 10. et Dec. 3. l. 2. Ita inter se igitur primitus milites iurabant, post, in eadem verba, ab iis a Tribuno iuramentum exactum, ut diximus, ex A. Gellio loc. cit. Sub Principibus dein, ut ipsa regendi norma, sic et Sacramentum immutatum, et cum sub Consulibus illud praestitisse satis esset, sub Caesaribus insuper iuramentum a Sacramento diversum exigi coepit, non in castris modo, sed et in Urbe, quod cupidissime retentum est. Non enim leve Imperii firmamentum fuit, in obsequium Principis Optimates adactos esse. Vide Lipsium ad Tac. Annal. l. 16. suh fin. Hodie iuramentum fidelitatis dicitur, de quo alibi. Porro, enses iuraturi vibrabant, et distringebant, quô significarent, evaginatis gladiis ulciscendam Sacramenti violati fidem, qua de re locus est notatu dignissimus, apud Amm. Marcellin. l. 21. Sequebatur statim mira quaedam alacritas, quam elatis in altum manibus attestabantur: uti discimus, ex Lucano Pharsal. l. 1. v. 386.------ His cunctae simul assensêre cohortes,Elatasque alte, quaecumque ad bella vocaret,Promisêre manus.Quod sanctissimum iuramentum videtur appellari, apud Caesarem de Bell. Gall. l. 6. etc. Uti vero Tirones arma sumpturi in iusiurandum adigebantur, ita exauctorandi; eôdem illô Sacramento solvebantur priusquam dimitterentur. Amm. Marcellin. l. 24. Duos Tribunos sacramentô solvit, ut desides et ignavos. Et l. 25. abiecti autem sunt Sacramento alii quatuor, ob flagitium simile etc. Vide omnino Dempsterum praefatum: et de Sacramento militari sub Imperatoribus Christianis usitato, supra ubi de Furamento. Nec vero Latinorum solum militum, sed et Graecorum, eam fuisse consuetudinem, ut Sacramento adigerentur, docet Eurip. in Iphigenia in princ. Et Apollodorus, Bibl. l. 3. ubi de adactis in fidem Agamemnonis militibus, cum in Troiam moveretur. Idem in Aiacis persona Ovid. Confirmat, Metam. l. 13. fab. 1.Et nunc ille eadem nobis iuratus in arma,Et pars una Ducum etc.Nomen quod attinet, Heraldo inde dictum est, quod, qui Sacramento dicebant milites; quasi Sacris quibusdam et mysteriis devoverent se ac consecrarent. Unde Sacramenta suscipere ii dicti Arnobio adv. Gentes l. 3. uti Graecis μυςτήρια λαμβάνειν, de qua phrasi vide infra verbo Sumere. Iidem devoti ibid. et inferiori aevô cute puncti, non tam ne latitarent, quam ut hôc pactô militiae consecratos et devotos sese esse monerentur; quemadmodum in mysteriis iterum, notandis quibusdam signari solitos τοὺς μεμυημένους, diximus supra voce Consignati. Locus Arnobii integer sic habet: Ne nos quisquam pervicaciter arbitretur Sacramenta suscipere nolle ceterorum --- Numinum: devotas etenim mentes, et manus protendimus, neque aspernamur, quocumque invitaveritis accedere; quas phrases formulasque loquendi e militia depromptas erudite illustrat praefatus Auctor in Animadv. suis Arnobianis p. 129. et seqq. ubi et manus protendisse, cum citati paratos se esse Sacramento dicere ostenderent, milites, adnotat. E're bellica Sacramenti vox in Ecclesiam transsata est, de qua Theologi consulendi: pauca temen et hic subiungam. Nempe apud Scriptores Ecclesiasticos, quodvis mysterium, ac Christianae Religionis arcanum, hôc nomine venit; sed speciatim res sacra, arcana, symbolica, spiritualis gratiae significativa, adeoque quilibet ritus sacer, cunctaeque ceremoniae, quibus arcana illa vel velabantur, eô denotari coepêre. Quô pactô ad Foederis Divini symbola et sigilla denotanda adhiberi coepit, quod a Tertulliano primum factum; ut male ex latiori vocabuli usu, plura Sacramenta proprie dicta, quam duo, nonnulli colligant. Cum et Patres et Vulgatus Interpres et ipsum Pontificale Romanum, res omnes, ritusque sacros, istâ voce complectantur. Idem vocis Μυςτηρίου apud Graecos usus; quô illi partim arcana Christianae Religionis dogmata, partim etiam sacra illa Signa et ceremonias expresserunt: tum, quod occulta Graecorum sacra et mysteria multiplicibus olim constabant ritibus; tum quia externi illi Ritus et Signa, arcanam signisicationem habent et latente mysteriô sese potissimum commendant. S. Scriptura Signa Foederis appellat, Genes. c. 9, v. 12, 13. et c. 17. v. 11. Sigilla Iustitiae Fidei, Roman. c. 4. v. 11. Signa simpliciter,Exod. c. 12. v. 13. Υ῾ποδείγματα, Hebraeorum c. 8. v. 5. et c. 9. v. 23. et Α᾿ντίτυπα, 1. Petri c. 3. v. 21. Quae Spiritus S. voces longe aptiores sunt. Interim vulgatô iam vocabuli huius usu et Ecclesiastici iuris redditô, non eâ superstitione verborum duci convenit, ut Signa illa Sacramenta appellare vereamur: quae Socinianorum fraus est; quâ non tam vocabulum, quam ipsam Sacramentorum naturam ac vim, petere constat. Franc. Burmannus Synopsi Relig. Christianae Part. I. l. 7. c. 4. §. 2. 3. et 4. De Sacramentis in specie, Circumcisione, Paschate, Baptismo, Eucharistia. Vide quaedam hîc passim. De Sacramento Catechumenorum, Veteribus memorato; quod quidam de Eulogiis; alii de ritibus et ceremoniis quibusdam ante Baptismum adhiberi solitis, sale inprimis, qui peculiari benedictione consecratus Catechumenis dabatur, praesertim ad festos Paschatis dies, quibus Fideles communicabant, accipiunt, videCar. du Fresne in Glossar. ubi varios Auctores hanc in rem citat, nec non supra passim, ubi de Eulogiis, Fracto pane etc. De horribili vero Sacramenti ritu, quô Samnites ex vetusta sua superstitione a Sacerdote Ovio Paccio initiati sunt, Livium l. 10. c. 38. Addo saltem, per Sacramenta iam olim, item Super Sacramenta iuratum, a Christianis, uti docet C. Barthius Animadv. ad Statium Theb. l. 5. v. 168. Vide supra, ubi de Iuramento.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.